Prophetia Jeremiae*

Caput 47: Versus 4

Et dissipabitur.Ostendit Tyrum et Sidonem ad Palaestinos attinere, licet Tyrus in sortem Nephthalim ceciderit, et Sidon terminus Chananaeorum in sortem Aser: sed non eam possedit, quia hostes expellere non valuit.Reliquias insulae Cappadociae.In qua habitabant Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Haec est terminus Chananaeorum juxta Aegyptum, ceciditque in sortem Judae: sed eam non obtinuit, quia Enachim, id est, gigantes allophylorum fortissime restiterunt: et est usque hodie insignis civitas Palaestinae, quamvis de ea prophetatum sitGaza futura est in tumulum sempiternum:sed ubi prius fuit vix ulla remanent vestigia, in alio enim loco aedificata est.
(* Traductions européennes)